- SABINUS Georgius
- SABINUS GeorgiusBrandeburgicus, natus A. C. 1508. genere honestô, in teneris annis, quoties doctum aliquod loegbat carmen, lacrimas non tenuisse dicitur, quod desperaret, simile quiddam se aliquando producturum. Wittenbergam missus annô aetat. 15. et a Melanchthone educatus, brevi Orator et Poeta insignis ipse evasit, ut Sabini hin ei nomen, cum antea Schulerus dictus fuerir, a Poeta cognomine imponeretur. Edidit iam annô aetat. 20. Res gestas Caesarum carmine Latinô. Post decennium apud Melanchthonemexactum, in Italia Cardinali Bembo innotuit, a quo de Melanchthone interrogatus aliquando varia, scite respondit, uti videre est apud Melch. Adami Vitâ Melandchth. Gener post reditum hospitis sui factus, in Viadrina Academia primum docuit, dein Academiae Regiomontanae recens excitatae Rector a Duce Prussiae creatus est. Francofurtum reversus, a Consiliis Electori Brandeb. fuit, variisqueve Legationibus adhibitus est. Obiit A. C. 1561. aetat. 53. horâ natali. Scripta eius enarrat. Anton. Teissier. Elog. p. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.